monumenta.ch > Plinius > sectio 238

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 238
{XCVI} conferre aliquid et candori in mulierum cute existimatur. Poppaea certe, Domiti Neronis coniunx, quingentas per omnia secum fetas trahens, balnearum etiam solio totum corpus illo lacte macerabat, extendi quoque cutem credens. omne autem igne spissatur, umore fervescit. bubulum caseo fertilius quam caprinum, ex eadem mensura paene altero tanto. quae plures quaternis mammas habent, caseo inutilia, et meliora quae binas.